CanonLaw.Ninja

A resource for both professional and armchair canonists.

Also including the GIRM, GILH, CCC, CCEO, DC, SST, ESI, USCCB Norms, and Vos estis.

Search

  • Section Numbers
  • Text Search    

  • Documents
  •  

   

Document

Canon 430. Sedes episcopalis vacat Episcopi morte, renuntiatione a Romano Pontifice acceptata, translatione ac privatione Episcopo intimata.

§2. Nihilominus, excepta collatione beneficiorum aut officiorum ecclesiasticorum, omnia vim habent quae gesta sunt a Vicario Generali, usque dum hic certam de obitu Episcopi notitiam acceperit, vel ab Episcopo aut Vicario Generali, usque dum certa de memoratis actibus pontificiis notitia ad eosdem pervenerit.

§3. A certa translationis notitia Episcopus intra quatuor menses debet dioecesim ad quam petere eiusdemque canonicam possessionem assumere ad normam can. 333, 334 et a die captae possessionis dioecesis a qua plene vacat; interim vero in eadem Episcopus:

1º Vicarii Capitularis potestatem obtinet eisdemque obligationibus tenetur, cessante qualibet Vicarii Generalis potestate;

2º Honorifica Episcoporum residentialium privilegia conservat;

3º Integros percipit fructus mensae episcopatis ad normam can. 194, §2.
Previous Next
Page generated in 0.0015 seconds.